- CAMPI Senaar
- CAMPI Senaarquorum mentio Genes. c. 11. v. 2. campi erant Babyloniae, in quibus Sapientes ex Noachi schola viri, Philosophiam, inprimis vero Astrologiam, excoluêre: quod Gentilium quoque eruditiores, ex Chaldaeorum traditione, non ignorârunt. Ita enim Favorinus apud A. Gellium l. 14. c. 1. Si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant stellarum motus et vias et discessiones et coetus, intuentes quid ex iis efficeretur, observârum. Eorum princeps Nimrod Mosi dictus, ob insignem Astrologiae peritiam, primus feroces populos imperiô regere aggreslus est. Unde et Gap desc: Hebrew fuisse dicitur. Gap desc: Hebrew autem virum rerum inquisitione celebrem, Paulo 1. Cor. c. 1. v. 20. συζητητην` τȏυ αίῶνος τούτου, eleganter appellatum, denotat. Hic itaque ut eo melius astra contemplari, simulque facilius tyrannidem tutari poslet, auctor fuit exstruendae, iis ipsis in campis, turris celissimae, cuius Historiam habes in loco Geneseos supra laudato. Postea vero Babylone conditâ, e cam pis in urbem migrans Philosophia, illustre ibi domicilium invenit. Similiter Mosen speculationibus et piis et eruditis rerum naturalium, in campis Taniticis vacavisse, apparet ex Psalmo 78. v. 12. sapientiae sede temporibus insequentibus Memphim translat1a. Vide Georg. Horn. Histor. Philos. l. 2. c. 2. et l. 7. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.